Lodder

Alma Redemptoris Mater,
quae pervia caeli porta manes,
et stella maris, sucurre cadenti, surgere qui curat populo:
tu quae genuisti,
natura mirante,
tuum sanctum Genitorem,
Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore
sumens illud Ave,
peccatorum miserere.